- SALIATUS
- SALIATUSapud eundem Capitolin. in eiusdem Vita c. 3. et 4. Frequentavit et Declamatorum scholas --- educatus est in Adriani gremio, qui illum Verissimum nominabat, et qui ei honorem equi publici sexenni detulit, octavô aetatis annô in Saliorum collegium retulit. In Saliatu omen accepit Imperii: Coronas omnibus in pulvinar ex more iacientibus, aliae allis locis haeserunt; huius veluti manu capiti Martis aptata est. Fuit in eo Sacerdotio et Praesul et Vates, et Magister et multos inauguravit atque exauguravit, nemine praeeunte, quod ipse carmina cuncta didicisset: ubi pleraque ad Salios spectantia commemorantur. Et quidem Saliatus, ipsa dignitas est Sacerdotii huius. Quod autem de ritu eorum coronas iaciendi in Pulvinar Dei sui habet, vix ex alio discas auctore. Idem vero in reliquorum Deorum festis diebus factitatum esse, notum: quae causa, quod in cultu Deorum inter alia ςτεφάνους, i. e. coronas, quoque ponat Iustinus Apologetico. Nempe Salii die festô ancilia per urbem gestabant apicati et caput coronati: quam coronam, mox, conditis ancilibus; in pulvinat coniciebant, ubi Martis simulacrum. Porro in Saliatu haec tria munera distinguit Capitolin. Praesulis, Vatis et Magistri. Praesul dicebatur, qui praesiliebat, ut infra dicemus; Vates est Υ῾μνῳδὸς, qui inter ὑμνῳδοὺς erat princeps et carmen praecinebat; Magister vero Ε῎ξαρχος, ad quem inaugurandi et exaugurandi pertinebat potestas. Ad omnes autem carminum atque axamentorum cura ex aequo pertinuit etc. Vide Salmas. ad Capitolin. d. l. et coetera hîc, ubi de Saliis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.